1 Peter 4

BEDA.. Qui timore judiciorum coelestium carnales in mente concupiscentias exstinguit, jam similis Christo crucifixo, quasi mortuus exsistens peccatis. Dei tantum servitio vivit. . ID. Et si blasphemant vos segregatos a perfidia sua, tamen in conversatione vestra opera justitiae et pietatis videntes mirantur, et fidem quodammodo venerantur. . BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet praeter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest. . Si quis habet scientiam loquendi, non sibi, sed Deo imputet: timeat ne praeter voluntatem Dei, vel auctoritatem sanctarum Scripturarum, vel praeter utilitatem, fratrem doceat, nec quod dicendum est, taceat. BEDA. Cum omnia bene et secundum voluntatem ejus feceritis, non vestris meritis, sed gratiae ejus attribuatis, ut alii videntes vestra bona opera, glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Si patimini fervorem tribulationum quae contra rationem inferuntur ad vestram probationem et gloriam, non ideo putetis vos esse exsules a membris Christi, et nolite mirari de illatis malis, ut per illa tentet vos Deus et probet, quia antiquum et frequens est electos Dei pro aeterna salute in praesenti adversa pati. . etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur. Quia requiescent super vos patientes, et in praesenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum. . etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc Job. 21.. etc. ID. De Proverbiis hoc sumptum est juxta veterem editionem. In nostra quae secundum Hebraicam veritatem, ita est: id est, si tanta est fragilitas moralis vitae, ut nec justi quidem (qui in coelo coronandi sunt) hanc sine tribulationibus propter innumerabilem vitiatae naturae labem transeant: quanto magis hi qui coelestis gloriae sunt exsortes, certum damnationis suae perpetuae exitium spectant! AUG. Quaeritis causam quare justus vix in Dei judicio salvus esse possit, et quare? nisi quia Dei justitiam tantam esse certum est, ut interdum quae videntur in hominibus nostro judicio esse justa, judicio Dei inveniuntur injusta, secundum illud: I Reg. 16.. BEDA. Non est laboriosum Deo liberare justum; sed ut ostendatur quod merito fuerit damnata tota humana natura, non vult facile de tanto malo ipse Deus liberare: propter quod et peccata proclivia sunt et laboriosa justitia, nisi amantibus: sed charitas quae homines amantes facit, ex Deo est. etc. Et quia incipit judicium a domo Domini, et per multas tribulationes oportet ingredi in regnum Dei, itaque hoc restat illis passuris: ut quando patiuntur secundum quod Deus vult, id est propter justitiam, commendent animas suas Deo, nil de se praesumentes, ut et hic, secundum quod vult, purget, et in futuro beatificet, quia fidelis est bona reddendo illis quos creavit. Patiuntur dico non propter peccata.
Copyright information for VulgGlossa